Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation

Edmund Campion

Translated by Joseph Rickaby

27 chapters · about 2 h

Get it in Sphinx

Coming soon to iPhone and Android. Join the waitlist to hear when Sphinx opens.

Join the waitlist
Your phone

We'll only email you about Sphinx; you can ask us to remove you any time.

The opening

PRIMA RATIO SACRAE LITTERAE.

SACRAE LITTERAE.

Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis quid causae fuit, ut “Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?” Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset. Quid Ebioniis, ut omnes Pauli repudarient epistolas? Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero ut Epistolam Iacobi “contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,” flagitiosus apostata nominaret, et “indignam spiritu censeret apostolico?” Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum “in sola fide iustitiam, constitueret.” Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.

The whole book is in the Sphinx app.

About this edition

The words
Joseph Rickaby's English translation, copied word for word.
Left out
  • The source library's header, footer and license, in 2 places
  • The title page and opening pages before chapter 1, in 2 places
  • A preface, foreword or afterword, in 3 places
  • Notes and pages added by translators, editors or publishers, in 8 places
  • The source website's menus, layout and notices
  • The printed table of contents (the app makes its own)
  • The printer's closing line, 'THE END.'