The Treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine

Lorenzo Valla

Translated by Christopher B. Coleman

2 chapters · about 4 h

Get it in Sphinx

Coming soon to iPhone and Android. Join the waitlist to hear when Sphinx opens.

Join the waitlist
Your phone

We'll only email you about Sphinx; you can ask us to remove you any time.

The opening

LAURENTII VALLENSIS DE FALSO CREDITA ET EMENTITA CONSTANTINI DONATIONE DECLAMATIO.

DE FALSO CREDITA ET EMENTITA CONSTANTINI DONATIONE DECLAMATIO.

Plures a me libri compluresque emissi sunt in omni fere doctrinarum genere. In quibus quod a nonnullis magnisque et longo iam aevo probatis auctoribus dissentio cum sint, qui indigne ferant meque ut temerarium sacrilegumque criminentur, quid tandem nunc facturi quidam putandi sunt? Quantopere in me debacchaturi, et si facultas detur, quam avide me ad supplicium festinanterque rapturi, qui non tantum adversus mortuos scribo, sed adversus etiam vivos; nec in unum alterumve, sed in plurimos; nec contra privatos modo, verum etiam contra magistratus! At quos magistratus! Nempe summum pontificem, qui non temporali solum armatus est gladio, regum ac principum more, sed ecclesiastico quoque, ut ab eo neque subter ipsum, ut sic loquar, clipeum alicuius principis protegere te possis, quominus excommunicatione, anathemate, exsecratione feriare. Quod si prudenter, ut dixit, sic fecisse existimatus est, qui inquit, “Nolo scribere in eos qui possunt proscribere,” quanto mihi magis idem faciendum esse videatur in eum qui ne proscriptioni quidem relinquat locum, quique invisibilibus me potestatis suae iaculis persequatur, ut iure possim dicere, “Quo ibo a spiritu tuo et quo a tua fugiam facie!” Nisi forte putamus patientius haec esse laturum summum pontificem quam ceteri facerent. Nihil minus, si quidem Paulo, quod bona se conscientia conversatum esse dicerat, Ananias, princeps sacerdotum, coram tribuno qui iudex sedebat, iussit os verberari; et Phasur, eadem praeditus dignitate, Ieremiam ob loquendi libertatem coniecit in carcerem. Sed illum tribunus ac praeses, hunc rex adversus iniuriam pontificis tutari et potuit et voluit. Me vero quis tribunus, quis praeses, quis rex e manibus summi sacerdotis, si me rapuerit ille, etiam ut velit eripere poterit?

The whole book is in the Sphinx app.

About this edition

The words
Christopher B. Coleman's English translation, copied word for word.
Left out
  • The source library's header, footer and license, in 5 places
  • The title page and opening pages before chapter 1
  • A preface, foreword or afterword, in 2 places
  • Notes and pages added by translators, editors or publishers
  • Page numbers and running heads from the printed pages
  • The source website's menus, layout and notices, in 2 places